QUAESTIO XIII.

Qui gloriatur, in Domino glorietur, etc. Quaeritur quid sit in se, vel ex se gloriari. Solutio. In se, vel ex se gloriatur, qui esse putat ex se, quod ex Deo est, et ideo laudem sibi attribuit, qui quantum in se est, Deo aufert quod suum est: solus enim Deus auctor bonorum est. Unde consequens est, quod quicunque dicit aliquid boni esse ex se, quodammodo se facit Deum. In se etiam gloriatur, qui licet sciat esse a Deo quod habet, tamen finem illius, quem deberet ad Deum referre, ad se retorquet.