|
Gratia Dei sum id quod sum, etc. Quaeritur de qua gratia loquatur.
Siquidem de gratia Dei operante, et cooperante, sive gratia
praeveniente, et gratia subsequente, jam in superioribus dictum est:
gratia enim praeveniens, vel operans eadem est: quae operatur in nobis
sine nobis, scilicet praeparando, et sanando liberum arbitrium, ut bonum
velit, quam notat Apostolus dicens: Gratia Dei sum id quod sum: gratia
vero subsequens, vel cooperans una et eadem est, quae operatur in nobis,
non sine nobis, subsequendo, et adjuvando, ne frustra velimus, quam
notat Apostolus dicens: Et gratia ejus in me vacua non fuit, quia
omnibus plus laboravi: non autem ego, sed gratia Dei mecum. Ex hoc
itaque, quod dicit: Ego sum id quod sum gratia Dei, destruitur error
Pelagianorum, qui dicebant liberum arbitrium ad salutem promerendam
sufficere. Item ex eo quod supponit, et gratia ejus in me vacua non
fuit, hominem ostendit ex libero arbitrio aliquid posse, quod quidam
haeretici negant dicentes, quod homo nil promereri potest. Apostolus
vero demonstrat hominem ex se quidem nil posse, sed tantum ex gratia
superveniente: oportet enim hominem gratia praeveniri: deinde liberum
arbitrium, jam a gratia praeventum ipsi gratiae cooperari debet: cujus
natura talis est ut relucere et cooperari possit, sicut radio solis
oculus tactus videre potest. Quod ergo homo operatur, ex gratia est cui
cooperatur. Quaedam enim gratia, ut jam dictum est, operatur sine
adjutorio hominis, quia compungit mentem, et excitat, homo vero sine
gratia, nec consentire potest gratiae, nec aliud quidquam efficere, sed
gratiae trahenti et ducenti innititur, et sic gratia adjutus promeretur.
Ex quo patet quod non tantum gratia est, quando homo aliquid boni facit,
sed etiam ex libero arbitrio, licet totum sit opus gratiae, vel per se,
vel cum homine operantis. Sunt itaque quaedam ex sola gratia, quaedam ex
gratia et homine.
|
|