|
Quaeritur ad quid erit corporum resurrectio, cum eis ibi opus non erit,
ubi Christus erit omnia in omnibus, nec ipsa beatitudinem suscipere
possint, quae erit solius animae? Solutio. Videndum est diligenter quid
dicatur, et secundum quid. Quod enim ait: Miserabiliores sumus omnibus
hominibus, non secundum animam, sed secundum corpus dicit. Hic enim
majorem miseriam aliis passus est Apostolus. Est autem corporum
resurrectio, ut et secunda gloriemur stola: claritas enim illa, quae in
corpore erit: ad augmentum beatitudinis ipsius erit, ut quod prius
habuit ad miseriam, jam habeat ad gloriam et decorem. Probat Apostolus
resurrectionem mortuorum per resurrectionem Christi: quae ideo tantum
facta est, ut resurrectio corporum crederetur, et fieret: Cum tradiderit
regnum Deo et Patri (Ibid.), id est cum Ecclesiam, in qua modo regnat
per fidem, per cognitionem, quam habuit de Filio, ad Patris cognitionem
et visionem perducet.
|
|