QUAESTIO CXXXV.

--Tunc, et ipse Filius subjectus erit illi, qui subjecit sibi omnia. Quaeritur secundum quam naturam Filium subjectum Patri dicat. Nam si secundum divinam, eo minor erit: quod falsum est, quia secundum divinitatem aequalis est Patri. Item si secundum humanam hoc sit dictum, tunc secundum eam omnia sunt subjecta ei: et secundum humanam est Dominus omnium: quare et Creator, et sic secundum eamdem videtur esse aequalis Patri; secundum quam minor eo est: unde legitur: Aequalis Patri secundum divinitatem; minor Patre secundum humanitatem. Solutio. Potest hoc sane intelligi secundum utramque naturam, scilicet divinam et humanam, secundum humanam omnia sunt subjecta ei, secundum quam ad aequalitatem Patris sublimatus est, dum verbo consubstantiali Patri, in unam personam, humana natura unita est, secundum quam plenitudinem donorum et ipse accepit; de qua plenitudine nos omnes accepimus (Joan. I), et sic ei subjecti. Item secundum divinam naturam quidam sic intelligunt, quod subjectus est Filius Patri, quia ab eo habet esse, a quo habet quidquid habet. Juxta illud: Doctrina mea non est mea (Joan. VII). Item: Pater major me est (Joan. XIV). Quod nonnulli secundum divinam naturam intelligi volunt. In hujusmodi verbo notatur distinctio, quia Filius a Patre, non Pater a Filio est; unde Pater principium Deitatis dicitur, quia a nullo est, et ab ipso tam Filius, quam Spiritus sanctus est. Est enim Pater principium, non de principio Filius principium de principio; Spiritus sanctus ab utroque procedens, sed hujusmodi nonnisi convenienti et loco et tempore dicenda sunt, ne infirmi scandalum incurrant.