QUAESTIO CXXXVI.

In dispari claritate erit par gaudium. Quaeritur si dispar claritas, quomodo gaudium par possit esse? Nonne juxta quantitatem claritatis, erit quantitas gaudii! Nonne ipsa claritas erit ipsum gaudium? Item si unus altero beatior, alter altero majus gaudium habebit, quomodo ergo par gaudium erit? Item gaudium omnium nonne erit singulorum? quomodo ergo in dispari claritate erit par gaudium? Si idem nummus omnibus dabitur, quomodo dispar claritas? si par gaudium erit, ergo gaudium Petri erit gaudium Martini. Solutio. Aliud est gaudium experientiae, aliud voluntatis; ut gaudium Petri renumerationis est, et experientiae, Martino vero non experientiae, sed affectus est. Tantum enim placet illi bonum Petri, quantum ipsi Petro, non tamen in se sentit, et experitur tantam beatitudinem, quantam Petrus sentit. Est itaque differens beatitudo secundum quantitatem, licet sit eadem secundum qualitatem. Veluti ergo de sanitate alicujus convalescentis ex infirmitate, tantum gaudeo, quantum ipse, affectu, et si non experientia, quia sanitatem in me non sentio, quam ipse experitur. Sicut duo eodem lecto conteguntur, alter tamen plus calet: sic in una visione Dei, unus intensius gaudebit, quam alter. Sed nullus inferior, nulli majori invidebit, nec majus gaudium superioris sibi desiderabit, quia unusquisque tantum habebit, quantum volet, alioquin non esset beatus. Ibi vita sine morte, notitia sine errore, amor sine offensione. Ibi videbitur finis desideriorum nostrorum scilicet Deus sine fine, amabitur sine fastidio, laudabitur sine fatigatione.