QUAESTIO CXXXVII.

Seminatur corpus animale, etc. Quaeritur an corpus ab anima, an anima a corpore habeat animalitatem, id est sensualitatem? Solutio. Nec corpus animalitatem, nisi-ab anima habere potest; nec animalis, id est, sensualitatem habens, esset anima non corpori conjuncta. Videtur itaque animalitas nosci ex utriusque conjunctione, anima tamen sola sentit per corpus, corpus vero ea suscipit, non etiam sentit. Prius enim homo sic creatus est, ut ex creatione passibilis esset, nunquam tamen pateretur, nisi peccasset. Unde et dictus est immortalis fuisse ante peccatum, quia poterat non mori, poterat enim non peccare, quia si non peccaset non moreretur.