|
Solet item quaeri, cum dictus sit mortalis, et quodammodo immortalis
homo ante peccatum, an utrumque habuit ex natura, an neutrum, an alterum
tantum. Solutio. Salva reverentia secretorum, sine praejudicio melioris
sententiae dicimus quod naturaliter fuit homo ante peccatum mortalis et
passibilis; beneficio vero ligni vitae fieret immortalis: unde doctores
non dicunt simpliciter illum tunc fuisse immortalem; sed addunt quodam
modo, et determinant quomodo: mortalem vero simpliciter eum pronuntiant
fuisse, juxta hoc dictum est: Primus homo factus est in animam viventem,
id est in animam, quae corpus vegetaret et vivificaret, non sicut cibis
non indigeret.
|
|