QUAESTIO CXXXIX.

Haec autem dico, fratres, quod caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt; neque corruptio incorruptelam. Quaeritur igitur quae corpora habituri sumus. Solutio. Eadem corpora, quae nunc habemus: post resurrectionem habebimus, sed immutata non secundum substantiam, sed secundum qualitatem: haec dissolubilia; illa vero indissolubilia; sed bonorum impassibilia, malorum vero passibilia: unde ipsa tanquam in morte perpetua erunt. Quod autem indissolubilia erunt, decet Apostolus, dicens: Caro, et sanguis regnum Dei non possidebunt (Ibid.). Quod autem impassibilia corpora habituri sunt, insinuat Apostolus, dicens: sed omnes immutabimur (Ibid.).