QUAESTIO CXLI. |
Quaeritur etiam de voce tubae, an futura sit materialis? Solutio. Patet quod vox materialis erit ministerio angeli facta; quia sicut per tubam convocabatur populus Judaeorum ad festum vel ad bellum, sic tunc ad judicium vocabuntur, vel aliquod evidens signum, quo idem fiat, quod voce fieri solet. |