|
Absorpta est mors in victoria. Quaeritur quae mors, et in qua victoria
sic absorpta? mortis enim nomine quandoque diabolus, qui est auctor
mortis, quandoque peccatum, quod separat a Deo, quandoque dissolutio
animae et corporis significatur. Solutio. Potest sane intelligi et de
diabolo, et de peccato, et dissolutione animae et corporis. Constat quod
in victoria Dominicae resurrectionis sit absorptus diabolus: ne
dominetur, sicut ante, quando timore mortis compellebantur homines ad
quodlibet scelus; nunc autem sancti mortem contemnunt: maxime autem in
futura generali omnium resurrectione omnis mors absorbebitur, quando hoc
mortale induet incorruptelam.
|
|