QUAESTIO CXLIII.

Virtus vero peccati lex. Qualiter hoc sit intelligendum: ex his, quae dicta sunt, super epistolam ad Romanos, facile potest perpendi: lege enim data, et carnalis concupiscentia invaluit, et praevaricatio accessit. Lex enim prohibendo auget concupiscentiam, nisi Spiritus sanctus infundat charitatem.