|
De Apollo notum facio vobis, quod multum rogavi eum, ut veniret ad vos,
sed non fuit voluntas ejus, ut nunc veniret (I Cor. XVI). Quaeritur uter
irrationabiliter egerit, an Paulus rogando, ut iret? an Apollo non
acquiescendo quia videtur aut hic non rogasse quod decuit, aut ille
omisisse quod facere debuit? Solutio. Verum est quod uterque
rationabiliter egit, quia Apostolus rogavit, ut hoc faceret; unde
Apollo, quia sic petebatur, videbat magis dimittendam Apostoli
petitionem, quare non acquievit.
|
|