|
Et ego non veni ad vos in sublimitate sermonis, aut sapientiae, etc. (I
Cor. II.) Quaeritur quomodo Apostolus dicat, se non venisse ad
Corinthios in sapientia, sed praedicasse eis Christum, et hunc
crucifixum: tanquam minus difficile sit ad intelligendum, quod Deus in
carne assumptus mortuus sit, quam Deum esse in essentia unum, et trinum
in personis? Solutio. In Christo duae sunt naturae, humana et divina:
quae vero sunt secundum naturam humanam, magis nobis affinia sunt quam
illa, quae secundum naturam divinam sunt: quare a nobis facilius
creduntur et intelliguntur. Ea vero quae secundum divinam naturam, ut de
tribus personis, et eadem essentia et hujusmodi, remotiora sunt, et ideo
ad intelligendum difficiliora. Unde bene dixit se non venisse ad eos in
sapientia cum de morte Christi eis dissereret; quia illa minora, et non
illa sublimiora praedicavit.
|
|