|
Nonne ad hoc, ut aliquis sit perfectus, exigitur ut Deum unum et trinum
credat? et sic videtur Apostolus imperfectam doctrinam illis tradidisse,
non praedicans illa sublimiora, et sic decepisse. Solutio. Fides duobus
modis dicitur, vel quando simpliciter proponitur quid credendum sit: vel
quando discretio eorum, quae creduntur, distincte ostenditur, quid
credendum sit, et qualiter, et quare. Sic autem Apostolus generaliter
sine discretione singulorum articulorum, proposuit eis quid credere
deberent. Sic enim oportet in primis credentes initiare, postea
proficientes perficere.
|
|