QUAESTIO XVII.

Sapientiam loquimur inter perfectos. Quaeritur quos vocet perfectos hic Apostolus. Sunt enim alii perfecti in fide, et cognitione; alii perfecti in cognitione, et minus in fide; alii perfecti in fide, et minus in cognitione. In fide et cognitione perfecti sunt, ut apostoli; in cognitione perfecti, et minus in fide, ut quidam clerici, qui minus constantes sunt in fide quam rustici; in fide et non cognitione, ut complures rustici, qui parum de cognitione attigerunt, et tamen perfecte credunt. Solutio. Videtur nobis, quod sapientiam loquebatur Apostolus inter perfectos cognitione, quia illi, qui sola fide sunt perfecti, videntur incapaces altiorum: tamen merito fidelibus talibus saepe multa revelantur: et ideo secundum quosdam perfectis fide loquitur.