QUAESTIO XVIII.

Neque principum hujus saeculi quae destruitur [qui destruuntur]. Quaeritur quomodo sapientia philosophorum destruatur, cum ipsa videatur esse comprehensio veritatis. Solutio. Destruitur, cum falsa vel nulla esse demonstratur: putabant enim, ut jam dictum est, quod Deus nil contra naturam facere posset. Itaque inter magna, et multa, quae vere comprehenderunt, multa falsa asserebant, et illam veritatem, quam ex Deo habuerunt, non Deo, sed sibi attribuerunt, unde sapientia eorum versa est in tenebras.