QUAESTIO XX.

Quaeritur ergo secundo quomodo verum sit, quod nullus daemonum eum cognoverit, cum scriptum sit de illis, qui dicebant: Jesu fili David, quid venisti ante tempus torquere nos? (Matth. VIII.) Et iterum: Et erant multa daemonia exeuntia, et clamantia, quoniam hic est Filius Dei, et non sinebat ea loqui; quoniam sciebant eum Filium esse Dei (Marc I). Solutio. Dicti sunt daemones scivisse propter suam existimationem: qui potius existimabant Deum esse Christum quam veraciter scirent: sic enim Deus diabolum semper dubium reliquit, ut semper post humilia aliqua alta faceret, et post sublimia ad humilia rediret: unde post illud insigne miraculum de Lazaro, cum diabolus prorsus putaret Deum esse, permisit se capi, ligari, flagellari: Unde iterum diabolus purum hominem eum esse arbitrabatur; sed ipso jam ducto ad praesidem, et ipsis Judaeis in malo confirmatis aliquo modo ei revelatum est, quod per eum jus suum perderet, et persuadere voluit Pilato per uxorem, ut eum dimitteret.