QUAESTIO XXI.

Item quaeritur tertio de Judaeis quomodo verum sit, quod eum non cognoverunt, cum de eis scriptum sit in parabola evangelica: Ecce haeres; venite, occidamus eum (Marc. XII). Et alibi: Quia per invidiam tradiderunt eum (Matth. XXVII): sed si cognoverunt, et tamen occiderunt, incredibilis crudelitas in eis fuit. Item, si sciebant eum esse Deum, sciebant eum immortalem, et sic non posse mori: quomodo ergo ejus mortem quaerebant, si ipsum non posse mori sciebant? Solutio. Dicunt quidam Judaeos cognovisse Christum, quod negare non potuerunt. Vel in veritate aliqui eorum cognoverunt ipsum esse illum qui in lege et prophetis promissus erat. Non autem ipsum esse Deum credebant, quod tamen eum, quem sciebant esse justum, occiderunt, invidia erat. Cujus est talis natura, ut contra sua bona quaerat aliena incommoda: divini ergo consilii dispensationem penitus ignoraverunt.