QUAESTIO XXII. |
Ut sciamus, quae donata sunt nobis. Quaeritur quid sit scire ea, quae data sunt nobis. Solutio. Scire a quo sunt data, et non esse ingratum datori: ille enim dicitur vere habere qui scit unde habet: ille non habere, qui nescit unde habeat, et ingratus est ei, a quo habet: nemo enim donis Dei est beatus, qui danti est ingratus. |