QUAESTIO XXIV.
Quaeritur quem dicat animalem. Est enim animalis secundum vitam, et secundum intelligentiam. Solutio. Terrenae sapientiae intentum vocat animalem, qui terrena considerans, quae Dei sunt stulta reputat.