QUAESTIO XXV. |
Spiritalis vero omnia discernit, quae ad salutem sunt necessaria, et ipse a nemine judicatur. Nequit enim animalis intelligere, quid faciat, vel quare. Opponitur. Petrus a Paulo est reprehensus, ergo spiritalis a spiritali judicatur. Solutio. Spiritalis a nemine judicatur, id est, damnabilis, et damnatione dignus a nullo ostenditur: licet enim in aliquo peccet, non tamen hoc damnabile est illi. |