|
Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, etc. (I Cor. II). Nonne
Apostolus spiritalis erat tam vita quam scientia, et sic potuit loqui
spiritualia, quod et faciebat? Unde superius: Sapientiam inter perfectos
loquimur (I Cor. II), quomodo ergo dicit, Non potui vobis loqui tanquam
spiritalibus? Solutio. Non hoc dicit, quin facultatem docendi majora
intrinsecus haberet, sed quia ipsi congrui auditores non erant, saepe
tamen permistis perfectis et imperfectis eadem dicuntur, etsi non eodem
modo intelligantur.
|
|