|
Qui rigat, et qui plantat, unum sunt. Quaeritur quomodo unum, cum sint
tam in substantia quam in accidenti divisi? Solutio. Unum sunt, id est
indifferentes. Neque enim Paulus plus confert ex eo quod Pauli est, quam
Apollo ex eo quod Apollo est. In collatione enim donorum non plus facit
iste quam ille: solus enim Deus dona confert, plus tamen laborat Paulus
quam Apollo, et majus donum confertur per officium Pauli quam Apollo,
quia per fidem, quae ex praedicatione est, venit ad baptismum. Vel per
sacramenta ipsa non plus confertur ex isto quam ex illo, vel per hunc
quam per illum.
|
|