QUAESTIO XXX.

Ut sapiens architectus fundamentum posui, etc. Quaeritur quid dicat fundamentum. Solutio. Fidem Christi, quae per dilectionem operatur, quam consecuti sunt ex praedicatione ipsius Pauli: hoc fundamento manente, nemo perire potest, licet aliquae maculae adhaereant, quae per ignem purgantur. Quamvis enim hic aliqua mundana desiderio possederunt, haec Deo tamen non praetulerunt, sed Deum omnibus. Deum autem praeferre omnibus est, si daretur optio vel electio moriendi vel Christum negandi, malle mori quam Christum negare. Super hoc fundamentum alius id, alius illud aedificat.