QUAESTIO XXXI.

Quaeritur, quid per lignum, fenum, et stipulam intelligatur? Solutio. Dicunt quidam quod per haec tria intelligitur peccatum veniale: sed haec quomodo super hoc fundamentum aedificant, cum potius quodlibet peccatum pertineat ad destructionem quam ad aedificationem. Item quomodo haec aedificans salvus erit quasi per ignem, cum fides sine operibus mortua sit. Item si quis habuerit omnem fidem, ita ut montes transferat, charitatem non habeat, nihil prodest (I Cor. XIII): ergo si non est salus sine charitate quomodo potest aliquis salvari, sola haec tria, super hoc fundamentum aedificans?