QUAESTIO XXXII. |
Aliter alii dicunt quod per lignum, fenum, stipulam intelliguntur bona opera, sed imperfecta. Secundum quam sententiam quaeritur quomodo bonum opus sit arsurum, vel quomodo detrimentum patiatur? Solutio. Non opus bonum, quia bonum; sed quia imperfectum a sua imperfectione purgabitur, et praecipue quibusdam affectionibus carnalibus, quas habent talium aedificatores, quae videntur peccata venialia esse. |