|
Omnia vestra sunt; vos autem Christi; Christus autem Dei, etc. Quaeritur
secundum quam naturam nos sumus Christi, hoc est, an ipsius sumus
secundum humanam naturam, an secundum divinam. Solutio. Potest dici quod
ipsius sumus non solum secundum naturam divinam, secundum quam noster
est Creator, sed etiam ipsius sumus secundum humanam naturam, secundum
quam est noster Redemptor; ipse autem secundum utramque naturam Dei
Patris est, a quo habet quidquid habet; sed aliter et aliter: secundum
enim quod Deus est, habet per naturam omnia, quae Patris sunt; et omnia
eadem habet secundum quod est homo, sed per gratiam: haec est norma
rectae fidei.
|
|