|
Nihil mihi conscius sum, etc. (I Cor. IV). Quaeritur quomodo dicat
Apostolus se sibi in nullo conscium esse, et tamen in hoc non
justificatum esse: et Joannes in Epistola sua dicat: Si non
reprehenderit nos conscientia nostra, jam fiduciam habemus ad Deum (I
Joan. III). Et ipse Paulus alibi: Gloria nostra haec est, testimonium
conscientiae nostrae (II Cor. I): quare nos justos esse debemus putare,
et inde gloriam nos habere, si nos non reprehendat conscientia nostra.
Quae est enim major perfectio justitiae, quam tam puram conscientiam
habere? Solutio. Potest aliquid semper nos latere: ideoque ad hoc quod
veram justitiam habeamus, non sufficit, quod conscientia nostra nos non
remordeat: tamen gloriari inde possumus, quod nostra conscientia munda
est, et pura.
|
|