QUAESTIO XXXV.

Item quaeritur, quomodo Apostolus non esset sibi conscius, cum sciret se non esse sine peccato. Unde Joannes: Si dixerimus quia peccatum non habemus, mendaces sumus, et veritas in nobis non est (I Joan. I). Et puer, cujus vita est unius diei super terram (Job II), non sit sine peccato. Unde ipse ait: Et facio quod nolo (Rom. VII). Solutio. Apostolus tantae perfectionis erat, quod quidquid conscientia sua sibi dictabat esse faciendum, hoc faciebat. Unde si quandoque ut homo, vel per ignorantiam, vel subreptionem, vel fragilitatem peccasset, totum sicut stipulam vis divinae dilectionis consumpsit.