QUAESTIO XXXVII.

Item, quomodo falsi prophetae possint ex operibus discerni, quaeritur, cum omnia eadem faciant, quae et boni: per fructus enim opera intelliguntur. Solutio. Virtute perseverantiae probantur, et discernuntur falsi a veris.