|
Exspectantibus revelationem, etc. Quaeritur utrum omni justo reveletur
statim post mortem ejus de ejus salute. Videtur enim quod non: nam cum
ista revelatio sit plena cognitio, quae est aeterna beatitudo, videtur
si hoc concedatur, quod nullus sit in poenis purgatoriis: simul enim in
poena, et gloria quis esse potest? Solutio. Perfecti statim ad
cognitionem summi boni transeunt, in quo est aeterna beatitudo. Minus
autem perfecti antequam ad aeternam beatitudinem perveniant, per poenas
purgatorias transeunt, certi tamen de sua tandem requie. Quod autem
poenae purgatoriae sint, manifestat Augustinus, dicens: Mitissima poena
purgatoria gravior est qualibet poena temporali, quae apud nos est: non
possunt itaque simul esse poena et gloria in igne tali.
|
|