QUAESTIO XL.

Veniam ad vos in virga, an in charitate? Quaeritur quomodo Apostolus dividat, dicens, an in virga, an in charitate. Solutio. Nomen charitas, hic ex adjuncto restringitur circa suavia et delectabilia, quae ex charitate fiunt; quandoque autem charitas omnia significat, spera, et suavia, quae ad salutem pertinent.