QUAESTIO XLI.

Dicit expositor quod illis, qui puniuntur per poenam illatam, minuitur peccatum: sed quaeritur quomodo hoc sit verum, cum inviti poenam illatam sustineant, et in hoc sint contrarii justitiae, et sic magis peccent, et sic peccatum eorum augetur in hoc, quod puniuntur. Solutio. Potest de talibus dici, quod saltem peccata, in quae caderent, si amplius viverent, per poenam, quam patiuntur vitant: si enim voluntarie poenam sustinerent, etiam peccatum jam commissum dimitteretur.

(I COR. V). Judicavi tradere hujusmodi hominem Satanae, etc. Ex hoc loco Apostoli accipit Ecclesia sententiam anathematis, id est separationis; fit autem separatio nunc de notis personis, et manifestis, nunc de ignotis; sed sive de his, sive de illis, prius provocandi coram Ecclesia sunt. Quidam etiam diutius exspectandi, et saepius admonendi secundum personarum, et peccatorum diversitatem et qualitatem, ut si rex per cujus iram strages imminet Ecclesiae. Postquam vero separati fuerint, si noti sunt nullo modo communicandum est eis: si ignoti, si communicet quis ignoranter, non peccat; si vero suspicetur, si sine scandalo vitare possit, vitet; si non potest, communicet. Haec autem vindicta debet fieri causa communis utilitatis, et ejus, et aliorum.