QUAESTIO XLII. |
Quaeritur ergo, an excommunicare aliquem, bonum sit, quod videtur, quia justum. Solutio. Bonum, id est expediens est, non tamen in se, et ex qualitate sui bonum est: cum autem tale quid dicitur justum, sic intelligitur, id est pro merito retributum, non quod sit qualitate justitiae informatum. |