QUAESTIO XLIII. |
Similiter an esse excommunicatum sit bonum, quaeritur. Solutio. Juxta rationem praedictam videtur esse bonum, quia non solum caeteris, sed etiam illi, excommunicatio videtur expedire: si enim resisteret admonitioni Ecclesiae, peccaret. |