QUAESTIO XLIV.

Quaeritur autem, si contingat illum excommunicari, qui non meruit, sed odio vel invidia praelati percutitur quis sententia excommunicationis, utrum debeat resistere, an cedere. Solutio. Si sine scandalo resistere potest, resistat, et tumorem sui praelati bono zelo reprimat; si sine scandalo non potest, cedat, et pro Deo patienter sustineat: unde sententia praelati semper timenda, non semper tenenda. Cum aliquis excommunicatur, in potestatem traditur Satanae, ut ejus carnem vexet, ut sic tandem resipiscat: nec tamen semper Satanas vexat. Callidus enim hostis uni parcit, ut multos acquirat, vel ut ipsum sibi conservet.