QUAESTIO XLVII.

Si is, qui frater nominatur inter vos, est fornicator, etc. Cum tanta multitudo sit modo in Ecclesia, quaeritur an contra praeceptum Apostoli faciamus, cum cibum sumimus cum talibus: an omnes tales ab Ecclesia sint ejiciendi, et falce anathematis praecidendi. Solutio. Ita quidem esset faciendum, si posset fieri sine scandalo: sed tamen quia tanti, et tot potius schisma facerent, quia correctionem et emendationem respuunt, tolerantur: et ideo nihil aliud restat, nisi ut Rachel ploret filios suos. Notandum quod fornicationum alia est corporalis, alia spiritualis: corporalis est omnis usus illorum membrorum praeter legitimum; spiritualis est, quae a Deo animam separat, et tanquam sponsam sponso aufert.