QUAESTIO XLIX.

Quaeritur quomodo hoc verum sit, quod liceat sua repetere, cum Dominus dicat: Si quis abstulerit tibi tua, noli repetere? (Luc VI.) Solutio. Sua repetere etsi non sit malum, tamen est occasio mali: ideo Dominus consulit non repetere sua propter contentiones vitandas. Hoc est quod Apostolus ait: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt (I Cor. X).