QUAESTIO V.

Quaeritur quomodo sit intelligendum, quod legitur: Tremebunt angeli in die judicii; si enim tunc tremor erit in eis, quomodo beati? Solutio. Tremor iste notat venerationem superioris potentiae, non quod poena timoris possit ibi esse, ubi aeterna beatitudo. Notandum quod non omne peccatum mortale dicitur crimen, sed illud solum, quod est dignum accusatione et damnatione.