|
Quaeritur qualiter sancti in futuro sint judicaturi? et dicitur non
solum melioris facti comparatione, sed etiam auctoritate et potestate.
Unde non immerito quaeritur quae sit illa potestas, quia scriptum est:
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V).
Solutio. Sicut dicit Daniel: Sedit judicium, et aperti sunt libri
scilicet aeternarum rationum, secundum quas fiet judicium, et libri
conscientiarum, de quibus fiet judicium (Dan. VII). His libri aeternarum
rationum, et conscientiarum erunt aperti, et manifesti iis, qui cum
Domino sunt judicaturi. Et haec occultorum revelatio secundum quosdam
est eorum potestas, et auctoritas: secundum alios ideo dicti sunt sancti
cum Domino judicaturi: quia eorum comparatione mali damnabiles
apparebunt. Unde quod judicabunt sancti nationes, legitur.
|
|