|
Quaeritur an sit praeceptum, an consilium, an permissio, hoc quod dicit
de judiciis? Est autem consilium de summis, ut illud: De virginibus
praeceptum non habeo; consilium autem do (I Cor. VII). Praeceptum de
mediis, ut: Non occides, non adulterabis (Exod. XX), etc., permissio de
infimis, ut de cibo sumendo. Videtur autem quod sit praeceptum: si enim
mea non repeto, illum in errore foveo, qui abstulerit: quare causa
utilitatis communis debeo repetere: quare ex praecepto repeto; quia omne
malum ex praecepto fugiendum est. Solutio. Permissio est repetere;
consilium autem non repetere. Apostolus ergo ostendit quid licet
infirmis; Dominus autem ostendit quid conveniat perfectis, scilicet non
repetere: contendere autem, et lites exercere ante judicem, praecipue
infidelem, omnino delictum est.
|
|