QUAESTIO LII.

Qui adhaeret meretrici, unum corpus efficitur. Quaeritur de hac unitate quae sit, et secundum quid sit intelligenda. Solutio. Notat quod tales non solum unum corporali sunt conjunctione, sed in libidinis ardore, et hoc turpissimum est, sic unum corpus effici cum meretrice, qui unus spiritus deberet esse adhaerens Deo.