QUAESTIO LIII. |
Erunt enim, inquit, duo in carne una. Quaeritur quomodo hanc auctoritatem, quae est de illa conjugali copula, quae sancta est, inducat Apostolus ad hanc turpem copulam ostendendam, quae est inter fornicantem et meretricem, cum nullo modo illa, quae ibi est copula, hoc esse possit. Solutio. Sensus est: Si in illa copula conjugali unum corpus efficitur amborum, multo magis haec una caro efficitur propter majorem vitii delectationem. |