QUAESTIO LIV.

Portate Deum, etc. Quid est Deum portare? Solutio. Sobrie, et juste, et pie vivere. Deum ergo portant qui in ipso bene vivunt: hoc enim est ejus imaginem et formam justitiae induere, sicut Deum conculcant, qui male vivendo eum negant; deponunt vero Deum, qui in charitate tepescunt et laxiores ac remissiores efficiuntur.