QUAESTIO LV.

Dicit glossa: Gravius est in Deum peccare quam in proximum; sed nonne qui in proximum peccant, Deum offendunt? quomodo ergo distinguitur et hoc, et illud? Solutio. In Deum peccare, est per contemptum in his rebus, quae ad ipsum specialiter pertinent, ut in sacramentis, et fide, et similibus Deum offendere. In proximum peccare, est ipsum aliqua injuria laedere, quod est minus grave quam primum. Vel in Deum peccare, est interius mentem violare. In proximum, exterius hominem verbo vel exemplo laedere: non ergo omnis, qui eum offendit, in Deum peccare dicitur.