|
De quibus autem scripsistis mihi, etc. (I Cor. VII.) De conjugio
tripliciter agit, secundum praeceptum, secundum permissionem, secundum
consilium, quae singula diligens lector in suis locis distinguat. Quid
sit conjugium videndum est, quae causa efficiens, quae causa propter
quam contrahitur, quae sint legitimae personae, et quae sint bona
conjugii. Est itaque conjugium vel matrimonium maritalis conjunctio
maris et feminae, inter legitimas personas individualem vitae
consuetudinem retinens. Haec definitio tantum conjugio convenit
fidelium. Secundum alios: Conjugium est potestas legitime commiscendi,
et ex legitimo consensu contracta. Causa efficiens est consensus
materialis per verba de praesenti expressus. Consensus, qui in anima
est, coram Ecclesia debet demonstrare, sine quo non est conjugium, unde
legitur: Matrimonium non facit copula corporum, sed voluntas animarum.
Causa propter quam contrahitur, est procreatio prolis, et vitatio
fornicationis. Legitimae personae sunt: quas non impedit vel votum
continentiae, vel sanguis, vel ordo, vel dispar cultus, vel conditio,
vel frigiditas naturae. Tria sunt bona conjugii: Fides, proles,
sacramentum scilicet inseparabilitas, quae duplex est, sacramenti et
ipsius matrimonii: hoc enim bonum tertium scilicet sacramentum non ipsum
est conjugium, licet ipsum sit sacramentum, sicut et illud: sed utrum
ejusdem rei utrumque sit, potest quaeri quod hic solvere postponimus
causa brevitatis, cujus vestigia sequimur: in sacramentis enim et
sententiis majorum, haec diligentius prosequimur.
|
|