QUAESTIO LVII. |
Haec autem dico secundum indulgentiam. Quaeritur quid sit, vel vocetur indulgentia? Solutio. Indulgentia est concessio laxioris vitae; quam licitum sit, quod esset illicitum et peccatum, ubi nulla concessio esset. Commistio enim carnalis viri et feminae peccatum esset, nisi statum conjugatorum suscepisset, et sic per concessionem illicitum fit licitum, quae solet fieri causa gravioris peccati vitandi. |