QUAESTIO LVIII.

Volo autem omnes vos esse sicut meipsum. Quaeritur quomodo Apostolus dicat se velle omnes castos, cum sciret quod Deus non vult? si enim hoc esset, quomodo generis humani fieret propagatio? Solutio. Conditio est implicita quasi dicat volo, et bonum est, vel mihi placeret omnes tales esse: forsitan si omnes boni essent, qui modo sunt, de illis impleretur numerus praedestinatorum.