|
In diem adventus Domini, etc. Quaeritur an Dominus sit venturus in die
ad judicium; quia saepe tempus adventus ejus dies vocatur. Solutio.
Tempus adventus Domini, dies nuncupatur non pro aeris illuminatione, sed
pro occultorum revelatione: omnia enim quae modo latent, tunc patebunt.
Nescitur vero an die, an nocte venturus sit? Non enim tamen nomine diei,
ut supra, sed etiam nomine noctis designatur tempus judicii, ut in
Evangelio scriptum est: Media nocte clamor factus est, ecce sponsus
venit (Matth. XXV); sed nox dicitur propter nimiam sui occultationem:
dies judicii dicitur propter discretionem bonorum et malorum.
|
|