QUAESTIO LXI. |
Quaeritur au inter infideles, vel inter fidelem et infidelem sit matrimonium: quod non videtur, cum scriptum sit: quod nullum conjugium, quod in Deo factum non fuerit, ratum sit. Solutio. Dicunt, quod conjugium est inter infideles, ut inter Priamum et Hecubam, et inter Philippum et Herodiadem. Unde Joannes arguebat Herodem de adulterio; quia non licet ei habere uxorem fratris sui (Matth. XIV): quod si ibi fuit adulterium et conjugium, ut dicit Chrysostomus. |